monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 25
XXIII. MANSIO. Et profecti de Maceloth, castra metati sunt in Thaath . Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Et qui se exaltat, videat ne cadat . Potentes potenter tormenta patientur . TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit : iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt . Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam.